Homo honestus

pexels-photo-457882Quidam homo thesaurum servabat in domo sua. Erat vere saccus harenae roseae e Sardinia surreptae. Subito hunc nuntium audivit: Sardinia harenam roseam iam non habebat, quia omnis surrepta erat. Paenitentia plenus harenam reddidit. Tres post menses gubernatio Sardiniae insulam denuo harenam habere nuntiavit, quoniam omnes fere fures eam reddiderant. Fabula monstrat naturam etiam spem habere.

Nova domus Aeli

pexels-photo-276092

Aelius Macer mercator sub imperarore Claudio II in Hispania Tarraconensi habitabat. Apud decumanum maximum urbis eius domum spatiosam possidebat. Domus peristylum cum pulchris olea atque vite habebat et bibliothecam, ubi inter frequentes libros Lucretium atque Apuleium legebat. In bibliotheca quoque tessellae Herculis et Hesionis aderant. Aliae vere tessellae Daedali triclinium suum ornabant. Aelius homo locupletissimus erat et sibi dixit: “haec domus antiqua est. Aliam domum emam pulchriorem et meliorem”.
Anno postero novam domum inaugurabat. Nova domus simulacra Herculis et Daedali habebat atque in bibliotheca multi libri inter quos Asinus Aureus et De Rerum Natura aderant. Oleae et vites peristylum ornabant. Aelius sibi dixit: ” O dii inmortales! Haec domus nova antiqua domus videtur. Profecto philosophi affirmant vitam unam esse et si iterum nati essemus eosdem errores eademque gesta ageremus”.

Bustuaria

woman-with-face-paint-with-pumpkin-3038246Bustuaria erat femina quae inter sepulchra amorem et libidinem offerebat. Ego legi olim hanc historiam, quam nunc memoro:
Caricus servus Hispanus in villa non longe ab via Romana vitam agebat. Quodam vespere per viam lente ambulabat. Erat autumnus et servus tranquillitate delectabatur, quae in illa natura regnabat. Continuo feminam vidit flentem apud lapidam (multae vere lapides straneam pulchritudinem praebebant). -Aspice, serve (dixit illa) hanc lapidam. Pulchram iuvenem abscondit, quae anno peracto morbo subito mortua est!. -Cognota erat tibi ?( dixit Caricus). – Profecto, mea soror, et tantum XVI annos nata erat. – tu quoque iuvenis et pulchra es (dixit Caricus miratus caeruleos oculos et fuscas comas feminae). Femina subridens osculum Carico dedit. – Memora me, serve (dixit). Caricus aspixit lapidem, et legit: CLAUDIAE SCINTILLAE STTL. Postea se vertitit, sed femina iam aberat. Posteris diebus ad locum et lapidem repetivit, sed feminam non invenit. Caricus maestus erat, quia denuo illam feminam videre desiderabat. Tandem quodam die senem apud lapidem invenit. – Cognoscebas illam iuvenem feminam? (quaesivit Caricus). – Ita, serve, mea filia. – Sed alios liberos habes, nonne? – Minime (respondit vir), Scintilla mea sola dulcedo in vita erat. – Intellego. Proculdubio optime et pulcherrima filia erat. (dixit Caricus attonitus).
Postea discessit. Numquam denuo feminam illam in vita vidit, sed crebro eius lapidem visitabat et nomen sum legebat.